notícias musicais

top 13 artistas

top 13 musicas

Confira a Letra Lux Optata Claruit

New London Consort

Lux Optata Claruit

Lux optata claruit
Gaude Syon filia!
Virga que iam aruit
Virga succi nescia
Virga Jesse floruit
Juxta vaticinia
Cum gloria

Ginitur
Nascitur
Christus, sicut voluit
Divina clemantia

Hoc in hoc
Hoc in hoc
Hoc in hoc sollempnio
Concinat hec concio

Nascendi primordia
Subiit humanitas
Induit servilia
Suprema regalitas
Lactat patrem filia
Quem parit virginitas
Cum gloria

Angitur
Frangitur
Hostilis protervia
Et ejus potentia

Hoc in hoc
Hoc in hoc
Hoc in hoc sollempnio
Concinat hec concio

Quicquid fuit mysticum
Testamento veteri
Quicquid esset typicum
Moyses et ceteri
Fructum per Daviticum
Decet patefieri
Cum gloria

Judea
Gens rea
Regem crede celicum
Per quem sumos liberi

Hoc in hoc
Hoc in hoc
Hoc in hoc sollempnio
Concinat hec concio

Gens digna supplicio
Danielem legitis
Quod deficit unctio
Pridem intellegetis
Missum celi solio
Messyan non creditis
Cum gloria

Oritur
Moritur
Per mundi remedio
Per mundi remedio

Hoc in hoc
Hoc in hoc
Hoc in hoc sollempnio
Concinat hec concio

Tracker