notícias musicais

top 13 artistas

top 13 musicas

Confira a Letra Media Vita In Morte Sumus

Ensemble Organum

Media Vita In Morte Sumus

Media vita in morte sumus
Quem quaerimus adjutorem
Nisi te Domine
Qui pro peccatis nostris
Juste irasceris

Sancte Deus
Sancte fortis
Sancte et misericors Salvator
Amarae morti ne tradas nos
 
Nunc dimittis servum tuum, Domine
Secundum verbum tuum in pace
Quia viderunt oculi mei salutare tuum

Quod parasti ante faciem omnium populorum,
lumen ad revelationem gentium
Et gloriam plebis tuae Israel

Gloria Patri
Et Filio
Et Spiritui Sancto
Sicut erat in principio
Et nunc et semper
Et in saecula saeculorum
Amen

Media vita in morte sumus
Quem quaerimus adjutorem
Nisi te Domine
Qui pro peccatis nostris
Juste irasceris

Ne projicias nos in tempore senectutis
Cum defecerit virtus nostra
Ne derelinquas nos Domine

Sancte Deus
Noli claudere aures tuas ad preces nostras, Domine
Sancte fortis
Qui cognoscis occulta cordis
parce peccatis nostris, Domine
Sancte et misericors Salvator
Amarae morti ne tradas nos

Tracker