Tui sunt caeli et tua est terra,
Orbem terrarum et plenitudinem ejus tu fundasti
Iustitia et udicium praeparatio sedis tuae
Magnus et metuendus super omnes,
Qui in circuitu eius sunt:
Tu dominaris potestati maris,
Motum autem fluctuum eius tu mitigas
Iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae
Misericordia et veritas praeibunt ante faciem tuam:
Et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum
Iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae
Tu humiliasti sicut vulneratum superbum:
Et in virtute brachi tui dispersisti inimicos tuos:
Firmetur manus tua et exaltetur dextera tua, Domine
Iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae